Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.15.1 Cic. Fam. 10.15.4 (English) >>Cic. Fam. 10.16.1

10.15.3 adventus meus quid profecturus esset vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem; quae corrupta est et ab re p. alienata, et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. iiii Idus Mai. traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus Mai. ; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. 10.15.4 si nos mediocris modo fortuna rei p. adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus. quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei ; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui sequatur Italiamque a vastatione defendat. fac valeas meque mutuo diligas.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.15.1 Cic. Fam. 10.15.4 (English) >>Cic. Fam. 10.16.1

Powered by PhiloLogic